

Liber Job*
Caput 20: Versus 1
Idcirco cogitationes.[GREG. in Job., l. 15.]Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor.Et mens in diversa rapitur.Quando modo mala quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit.